1. lékařská fakulta Univerzity Karlovy Univerzita Karlova
Zajímá vás, co se děje na fakultě? Přihlaste se k odběru bulletinu Jednička.

Pomůžeme vám

Potřebujete pomoc nebo informace a nevíte přesně na koho se obrátit?

Kontaktujte nás

sponze absolventů

Sponze absolventů doktorských studijních programů

Promotor:

Examinibus, Doctorandi clarissimi, quae ad eorum, qui doctoris nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc sollemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.

/promotor vstane/

Spondebitis igitur:

PRIMUM vos huius Universitatis, in qua doctoris gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos:

DEIN honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos:

POSTREMO studia medicinae universae impigro labore culturos et provecturos atque in prosperitatem hominum studiose conversuros, non ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur, clarius effulgeat:

HAEC VOS EX ANIMI VESTRI SENTENTIA SPONDEBITIS AC POLLICEBIMINI ?

/doktorandi jednotlivě přísahají na žezlo/

Doctorandi:

Spondeo ac polliceor.

Promotor:

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.

ERGO EGO PROMOTOR RITE CONSTITUTUS VOS EX DECRETO ORDINIS MEI DOCTORES CREO, CREATOS RENUNTIO OMNIAQUE DOCTORIS IURA AC PRIVILEGIA IN VOS CONFERO. IN CUIUS REI FIDEM HAEC DIPLOMATA UNIVERSITATIS CAROLINAE SIGILLO FIRMATA VOBIS IN MANUS TRADO.

 

Hodnocení: spravovat